monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Institutiones, 2, 4, 41
His igitur rebus sollicita mente tractatis, memento quod haec disciplina ideo caeteris antefertur, quoniam ipsa, sicut superius dictum est, ut sit, nullius alterius indiget disciplinae. Reliquae vero quae sequuntur, sicut eius iam qualitas virtutis ostendit, ut sint atque subsistant, indigent arithmetica disciplina, quam apud Graecos Nicomachus diligenter exposuit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below