monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Institutiones, 2, 4, 13
Mediocris numerus est qui quodam modo simplex et incompositus esse videtur, alio vero modo secundus et compositus, ut, verbi gratia, IX ad XXV dum comparatus fuerit, primus est et incompositus, quia non habet communem numerum, nisi solum monadicum; ad XV vero si comparatus fuerit, secundus est et compositus, quoniam inest illi communis numerus praeter monadicum, id est ternarius numerus, qui novem mensurat ter terni, et XV ter quini.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below