monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Institutiones, 2, 4, 1
Scriptores saecularium litterarum inter disciplinas mathematicas primam omnium arithmeticam esse voluerunt, propterea quod musica, et geometria, et astronomia, quae sequuntur, indigent arithmetica ut virtutes suas valeant explicare. Verbi gratia, simplum ad duplum, quod habet musica, indiget arithmetica; geometria vero, quod habet trigonum, quadrangulum, vel his similia, item indiget arithmetica. Astronomia etiam, quod habet in motu siderum numeros punctorum, indiget arithmetica.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below