monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Institutiones, 2, 3, 359
Scire autem debemus Iosephum Hebraeorum doctissimum, in libro primo Antiquitatum, titulo nono, dicere arithmeticam et astronomiam Abraham primum Aegyptiis tradidisse; unde semina suscipientes (ut sunt homines acerrimi ingenii) excoluisse sibi reliquas latius disciplinas. Quas merito sancti Patres nostri legendas studiosissimis persuadent: quoniam ex magna parte per eas a carnalibus rebus appetitus noster abstrahitur, et faciunt desiderare quae, praestante Domino, solo possumus corde respicere.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below