monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Institutiones, 2, 3, 357
Disciplinae sunt quae, sicut iam dictum est, nunquam opinionibus deceptae fallunt; et ideo tali nomine nuncupantur, quia necessario suas regulas servant. Hae nec intentione crescunt, nec subductione minuuntur, nec aliis varietatibus permutantur; sed in vi propria permanentes, regulas suas inconvertibili firmitate custodiunt.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below