monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Institutiones, 2, 3, 349
Considerandum est autem quod iam, quia locus se attulit in rhetorica parte, libavimus quid intersit inter artem et disciplinam, ne se diversitas nominum permixta confundat. Inter artem et disciplinam Plato et Aristoteles, opinabiles magistri saecularium litterarum, hanc differentiam esse voluerunt, dicentes: Artem esse habitudinem operatricem contingentium, quae se et aliter habere possunt; disciplina vero est quae de his agit quae aliter evenire non possunt.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below