monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Institutiones, 2, 3, 347
Illud autem competens iudicavimus recapitulare breviter quorum labore in Latinum eloquium res istae pervenerint, ut nec auctoribus gloria sua pereat, et nobis plenissime rei veritas innotescat. Isagogen transtulit patricius Boetius, commenta eius gemina derelinquens. Categorias idem transtulit patricius Boetius, cuius commenta tribus libris ipse quoque formavit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below