Cassiodorus Cassiodorus, Institutiones, 2, 3, 329 Consecutio vero, quae pars quarta est eorum quae negotiis attributa sunt, neque in ipsis sunt rebus, neque rerum substantiam relinquunt, neque ex comparatione reperiuntur; sed rem gestam vel antecedunt, vel etiam consequuntur. Atque hic locus extrinsecus est. Primum enim in eo quaeritur id quod factum est, quo nomine appellari conveniat: in quo non de re, sed de vocabulo laboratur.