Cassiodorus Cassiodorus, Institutiones, 2, 3, 321 Nam cum ex circumstantiis alia M. Tullius proposuerit esse continentia cum ipso negotio, alia vero in gestione negotii, atque in continentibus cum ipso negotio, illum annumeraverit locum quem appellavit, dum fit; ex ipsa prolationis significatione idem videtur esse locus hic, dum fit, cum eo qui est in gestione negotii; sed non ita est, quia dum fit, illud est quod eo tempore admissum est, dum facinus perpetratur, ut percussit.