monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Institutiones, 2, 3, 315
Circumstantiae sunt quae convenientis substantiam quaestionis efficiunt. Nisi enim sit qui fecerit, et quod fecerit, causaque cur fecerit, locus tempusque quo fecerit, modus, etiam facultas; quae si desint, causa non stabit. Has igitur circumstantias in gemina Cicero partitur, ut eam quae est, quis, circumstantiam in attributis personae ponat, reliquas vero circumstantias in attributis negotio constituat.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below