monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Institutiones, 2, 3, 307
Sed haec in partes quatuor derivatur: aut enim conceditur crimen, aut removetur, aut refertur, aut, quod est ultimum, comparatur. Conceditur crimen, cum nulla inducitur facti defensio, sed venia postulatur. Id fieri duobus modis potest, si depreceris aut purges. Deprecaris, cum nihil excusationis attuleris. Purgas, cum facti culpa his ascribitur quibus obsisti obviarique non possit, neque tamen personae sint; id enim in aliam constitutionem cadit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below