monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Institutiones, 2, 3, 302
Earum autem constitutionum, quae praeter scriptum in ipsarum rerum contentione sunt positae, ita differentiae segregantur, ut rerum quoque ipsarum natura divisa sit. In omni enim rhetorica quaestione dubitatur an sit, quid sit, quale sit; et propter haec, an iure, vel more possit exerceri iudicium. Sed si factum, vel res quae intenditur ab adversario, negatur, quaestio est utrum sit ea quae coniecturalis constitutio nominatur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below