monumenta.ch > Cassiodorus > uwbM.p.misc.f.5a.59 > csg855.235

Cassiodorus Cassiodorus, Institutiones, 2, 3, 296
Causarum vero partes status esse dicuntur: quos etiam aliis nominibus tum constitutiones, tum quaestiones nominare licet: qui quidem dividuntur ita, ut rerum quoque natura divisa est. Sed a principio quaestionum differentias ordiamur, quoniam rhetoricae quaestiones circumstantiis involutae sunt omnes, aut in scripti alicuius controversia versantur, aut praeter scriptum ex re ipsa sumunt contentiones exordium.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below