monumenta.ch

Cassianus Cassianus, Collationes, 2, 17, 4, 1
Tum venerabilis Ioseph deiectiores nos animo contemplatus, atque hoc nobis non sine causa coniiciens accidisse, illo nos patriarchae Ioseph sermone compellat: Quid utique vultus vestri tristes sunt hodie? Cui nos: Non sicut vinculati illi Pharaonis ministri, somnium vidimus, et qui interpretetur non est, sed insomnem, inquam, duximus noctem; et qui aestuum nostrorum moles sublevet, non est, nisi eas Dominus tua discretione submoverit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below