monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Institutiones, 2, 3, 229
A coniunctis autem fides petitur argumenti; cum quae singula infirma sunt, si coniungantur, vim veritatis assumunt; ut, quid accedit ut tenuis ante fuerit, quid si ut avarus, quid si ut audax, quid si ut eius qui occisus est inimicus? Singula haec quia non sufficiunt, idcirco congregata ponuntur, ut ex multis iunctis res aliqua confirmetur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below