monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Institutiones, 2, 3, 205
Et ea Graeci quidem Themistii diligentissimi scriptoris ac lucidi, et omnia ad facultatem intelligentiae revocantis talis locorum videtur esse partitio. Quae cum ita sint, breviter mihi locorum divisio commemoranda est, ut nihil praeterea relictum esse monstretur, quod non intra eam probetur esse inclusum. De quo enim in qualibet quaestione dubitatur, id ita firmabitur argumentis; ut ea vel ex his ipsis sumantur, quae in quaestione sunt constituta, vel extrinsecus ducantur, vel quasi in confinio horum posita vestigentur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below