monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Institutiones, 2, 3, 200
At vero hi qui ex partitione sumuntur, multiplici fiunt modo. Aliquotiens enim quae dividuntur, simul esse possunt; ut si vocem in significationes dividamus, omnes simul esse possunt: veluti cum dicimus amplector, aut actionem significat, aut passionem; utrumque simul significare potest. Aliquotiens velut in negationis modo, quae dividuntur simul esse non possunt; ut sanus est, aut aeger.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below