monumenta.ch > Hieronymus > bsbClm6224.212

Cassiodorus Cassiodorus, Institutiones, 2, 3, 194
Quorum omnium rationem in meo libro diligentius explicavi quem de divisione composui; atque idcirco ad horum cognitionem congrua petantur exempla. Fiunt vero argumentationes per divisionem, tum ea segregatione quae per negationem fit, tum ea quae per partitionem. Sed qui his divisionibus utuntur, aut directa ratiocinatione contendunt, aut in aliquid impossibile atque inconveniens ducunt, atque ita id quod reliquerant, rursus assumunt.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below