monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Institutiones, 2, 3, 192
Mixti vero loci appellantur: quoniam si de iustitia quaeritur, et a casu vel a coniugatis argumenta ducuntur; neque ab ipsa proprie atque coniuncte, neque ab his quae sunt extrinsecus posita videntur trahi, sed ex ipsorum casibus, id est, quadam ab ipsis levi immutatione deductis. Iure igitur hi loci medii inter eos qui ab ipsis, et eos qui sunt extrinsecus, collocantur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below