monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Institutiones, 2, 3, 187
Ex transumptione vero hoc modo fit: cum ex his terminis in quibus quaestio constituta est, ad aliud quidem notius dubitatio transfertur; atque ex eius probatione ea quae in quaestione sunt posita, confirmantur; ut Socrates, cum quid posset in unoquoque iustitia, quaereret, omnem tractatum ad reipublicae transtulit magnitudinem; atque ex eo quod illa efficeret in singulis, etiam valere firmavit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below