monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Institutiones, 2, 3, 178
A minoribus vero converso modo. Nam si est hominis definitio, animal gressibile bipes: cumque id bipes videatur esse definitio hominis minus quam animal rationale mortale; sitque definitio ea hominis quae dicit animal gressibile bipes, erit definitio hominis, animal rationale mortale. Quaestio de definitione. Maxima propositio: Si id quod minus videtur inesse, inest: et id quod magis videtur inesse, inerit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below