monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Institutiones, 2, 3, 172
Et ille quidem locus qui rei iudicium tenet, huiusmodi est; ut id dicamus esse, vel quod omnes iudicant, vel plures, et hi vel sapientes, vel secundum unamquamque artem penitus eruditi. Huius exemplum est, coelum esse volubile: quod ita sapientes atque in astronomia doctissimi diiudicaverint. Quaestio de accidente.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below