monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Institutiones, 2, 3, 168
Est autem primum quidem exemplum a generationibus, quod idem ab effectibus vocari potest. Secundum a corruptionibus, tertium ab usibus. Omnium autem maximae propositiones: cuius effectio bona est, ipsum quoque bonum est, et e converso; et cuius corruptio mala est, ipsum bonum est, et e converso; et cuius usus bonus est, ipsum bonum est, et e converso.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below