monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Institutiones, 2, 3, 158
Oportet autem non solum in substantiis, verum etiam in modo, temporibus, quantitatibus, totum partesque respicere. Id enim quod dicimus aliquando in tempore, pars; rursus si simpliciter aliquid proponamus, in modo totum est; si cum adiectione aliqua, pars fit in modo. Item si omnia dicamus in quantitate, totum dicimus; si aliquid quantitatis excerpimus, quantitatis ponimus partem.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below