monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Institutiones, 2, 3, 142
Huius autem loci qui ex substantia ducitur, duplex modus est; partim namque a definitione, partim a descriptione argumenta ducuntur. Differt autem definitio a descriptione, quod definitio genus ac differentias assumit; descriptio vero subiectam intelligentiam claudit, quibusdam vel accidentibus unam efficientibus proprietatem, vel substantialibus praeter genus conveniens aggregatis.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below