monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Institutiones, 2, 3, 140
Vides igitur ut tota dubitatio quaestionis syllogismi argumentatione tracta sit per convenientes et congruas propositiones, quae vim suam ex prima et maxima propositione custodiunt; ex ea scilicet quae negat esse speciem, cui non conveniat generis definitio. Atque ipsa universalis propositio a substantia tracta est unius eorum termini qui in quaestione locati sunt, ut animalis, id est, ab eius definitione, quae est substantia animata sensibilis.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below