monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Institutiones, 2, 3, 130
His igitur duobus velut principiis et generibus argumentandi, duo quidem alii deprehenduntur argumentationis modi: unus quidem syllogismo, alter vero inductioni suppositus. In quibus quidem promptum sit considerare, quod ille quidem a syllogismo, ille vero ab inductione ducat exordium; non tamen aut hic syllogismum, aut ille impleat inductionem; haec autem sunt enthymema atque exemplum.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below