monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Institutiones, 2, 3, 125
Propositio enim prima conditionem tenet hanc, quoniam ita demum lux est, si dies est. Atque ideo syllogismus hic, hypotheticus, id est conditionalis vocatur. Inductio vero est oratio per quam fit a particularibus ad universale progressio, hoc modo: Si in regendis navibus non sorte, sed arte legitur gubernator; si regendis equis auriga non sortis eventu, sed commendatione artis assumitur; si in administranda republica non sors principem facit, sed peritia moderandi; et similia, quae in pluribus conquiruntur, quibus impertitur; et in omni quoque re quam quisque regi atque administrari gnaviter volet, qui non sorte accommodat, sed arte, rectorem.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below