monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Institutiones, 2, 3, 124
Syllogismorum vero alii sunt praedicativi, qui categorici vocantur; alii conditionales, quos hypotheticos dicimus. Et praedicativi quidem sunt qui ex omnibus praedicativis propositionibus connectuntur, ut is quem exempli gratia superius adnotavi, ex omnibus enim propositionibus praedicativis texitur. Hypothetici vero sunt quorum propositiones conditione nituntur, ut hic: Si dies est, lux est; est autem dies, lux igitur est.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below