monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Institutiones, 2, 3, 102
Quoniam igitur aliae propositiones praedicativae sunt, aliae conditionales, praedicativarum partes terminos appellamus. Hi sunt praedicativus atque subiectus. Terminos autem voco verba et nomina quibus propositio nectitur; ut in ea propositione qua dicimus: Homo iustus est: haec duo nomina, id est, homo et iustus, propositionis partes vocantur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below