monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Institutiones, 2, 3, 100
Universales quidem, ut si quis ita proponat: omnis homo iustus est, nullus homo iustus est. Particulares vero, si quis hoc modo: quidam homo iustus est, quidam homo iustus non est. Indefinitae sic: homo iustus est, homo iustus non est. Singulares vero sunt, quae de individuo aliquid singularique proponunt: ut, Cato iustus est, Cato iustus non est; etenim Cato individuus est ac singularis.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below