monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Institutiones, 2, 3, 97
Argumentum est oratio rei dubiae faciens fidem. Non vero idem est argumentum quod et argumentatio. Nam vis sententiae ratioque ea quae clauditur oratione, cum aliquid probatur ambiguum, argumentum vocatur; ipsa vero argumenti elocutio argumentatio dicitur; quo fit ut argumentum quidem mens argumentationis sit atque sententia, argumentatio vero argumenti per orationem explicatio.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below