Cassiodorus Cassiodorus, Institutiones, 2, 3, 11 Genus est ad species pertinens, quod de differentibus specie, in eo quod quid sit praedicatur, ut animal. Per singulas enim species, id est hominis, equi, bovis et caeterorum, genus animal praedicatur atque significatur.