monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Institutiones, 2, 3, 6
Inspectiva dicitur, qua supergressi visibilia de divinis aliquid et coelestibus contemplamur, eaque mente solummodo contuemur, quantum corporeum supergrediuntur aspectum. Naturalis dicitur, ubi uniuscuiusque rei natura discutitur: quia nihil contra naturam generatur in vita, sed unumquodque his usibus deputatur in quibus a Creatore productum est, nisi forte cum voluntate divina aliquod miraculum provenire monstretur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below