monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Institutiones, 2, 3, 5
Φιλόσοφία ὁμοίωσις Θεῷ κατὰ τὸ δυνατὸν ἀνθρώπω. Philosophia est divinarum humanarumque rerum, inquantum homini possibile est, probabilis scientia: aliter, philosophia est ars artium et disciplina disciplinarum. Rursus, philosophia est meditatio mortis, quod magis convenit Christianis, qui saeculi ambitione calcata, conversatione disciplinabili, similitudine futurae patriae vivunt, sicut dicit Apostolus: In carne enim ambulantes, non secundum carnem militamus; et alibi: Conversatio nostra in coelis est. Philosophia est assimilari Deo secundum quod possibile est homini.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below