monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Institutiones, 2, 3, 3
Dialectica siquidem ad disserendas res acutior, rhetorica ad illa quae nititur docenda facundior. Illa ad scholas nonnunquam venit, ista iugiter procedit in forum; illa requirit rarissimos studiosos, haec frequentes populos. Sed priusquam de syllogismis dicamus, ubi totius dialecticae utilitas et virtus ostenditur, oportet de eius initiis, quasi quibusdam elementis, pauca disserere: ut sicut est a maioribus distinctus ordo, ita et nostrae dispositionis currat intentio.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below