monumenta.ch > Hieronymus > bnf10439.76 r

Cassiodorus Cassiodorus, Institutiones, 2, 2, 108
Praeterea secundum Victorinum enthymematis altera est definitio. Ex sola propositione, sicut iam dictum est, ita constat enthymema, ut est illud: Si tempestas vitanda est, non est navigatio requirenda. Ex sola assumptione, ut est illud: Sunt autem qui mundum dicant sine divina administratione discurrere. Ex sola conclusione, ut est illud: Vera est igitur divina sententia. Ex propositione et assumptione, ut est illud: Si inimicus est, occidit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below