monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Institutiones, 2, 2, 23
Conclusio, quae peroratio dicitur, duplicem habet rationem: ponitur enim aut in rebus, aut in affectibus rerum, repetitio et congregatio, quae Graece ἀνακεφαλαίωσις dicitur, a quibusdam Latinorum renumeratio dicitur, et memoriam auditoris reficit, et totam simul causam ponit ante oculos; ut etiam si per singulos minus valebant, turba moveantur, ita tamen ut breviter eorum capita cursimque tangantur. Sed tunc fit ubi multae causae vel quaestiones inseruntur; nam si brevis et simplex est, non est necessaria.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below