monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Institutiones, 2, 2, 11
Quidam putarunt quod in prooemio praeterita, in epilogo futura dicantur. Quintilianus autem eo quod in ingressu parcius et modestius praetentanda sit iudicis misericordia; in epilogo vero liceat totos effundere affectus, et fictam orationem induere personis, et defunctos excitare, et pignora reorum perducere, quae minus in prooemiis sunt usitata.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below