monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Institutiones, 2, 2, 8
Clare partem hanc ante ingressum rei de qua dicendum sit ostendunt. Nam sive propterea quod οἴμη cantus est, et citharoedi pauca illa, quae antequam legitimum certamen inchoent, emerendi favoris gratia canunt, prooemium cognominarunt. Oratores quoque ea quae priusquam causam exordiantur, ad conciliandos sibi iudicum animos praeloquuntur, prooemii appellatione signarunt.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below