monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Institutiones, 2, 1, 33
X littera terminat quaedam in quibus omnia communia in ium exeunt in genitivo plurali; ob hoc accusativo in i et s. Plurima vero genitivo in u et m, non praecurrente i, et ob hoc in e et s accusativo exeunt; nam in reliquis consentiunt. Ut pote cum singulariter omnia nominativa et vocativa habeant genitivum in i et s, agant dativum in i littera; ablativum in e vel i definiant, adiectaque m accusativum definiant impleantque; pluraliter vero dativum ablativumque in bus syllaba finiunt.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below