monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Institutiones, 2, 1, 21
Schemata sunt transformationes sermonum vel sententiarum, ornatus causa positae; quae a quodam artigrapho nomine Sacerdote collecta, fiunt numero nonaginta octo: ita tamen ut quae a Donato inter vitia posita sunt, in ipso numero collecta claudantur. Quod et mihi quoque durum videtur vitia dicere, quae auctorum exemplis, et maxime legis divinae auctoritate firmantur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below