monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Institutiones, 2, A, 13
Nunc quemadmodum pollicita sunt, per divisiones definitionesque suas, Domino iuvante, reddamus: quia duplex quodammodo discendi genus est, quando et linealis descriptio imbuit diligenter aspectum, et per aurium praeparatum intrat auditum. Nec illud quoque tacebimus, quibus auctoribus tam Graecis quam Latinis, quae dicimus, exposita claruerunt; ut qui studiose legere voluerit, quibusdam compendiis introductus, lucidius maiorum dicta percipiat.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below