monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Institutiones, 2, A, 2
Sciendum est plane quoniam frequenter quidquid continuum atque perpetuum Scriptura sancta vult intelligi, sub isto numero comprehendit; sicut dicit David: Septies in die laudem dixi tibi; cum tamen alibi profiteatur: Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus eius in ore meo. Et Salomon: Sapientia aedificavit sibi domum, excidit columnas septem. In Exodo quoque dixit Dominus ad Moysen: Facies lucernas septem, et pones eas super candelabrum, ut luceant ex adverso. Quem numerum Apocalypsis in diversis rebus omnino commemorat; qui tamen calculus ad illud nos aeternum tempus trahit, quod non potest habere defectum. Merito ergo ibi semper commemoratur, ubi perpetuum tempus ostenditur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below