monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Institutiones, 1, 32, 4
Facta est itaque vobis quaedam urbs propria, cives religiosi: in qua si concorditer et spiritualiter (Domino praestante) transigitis, coelestis iam patriae praefiguratione gaudetis. Nolite amare desidiam, quam Domino cognoscitis odiosam. Praesto vobis sunt sanctarum Scripturarum instrumenta dogmatica cum expositoribus suis, qui vere sunt florigeri campi, coelestis paradisi poma suavia, unde et fideles animae salubriter imbuantur, et linguae vestrae non caduco, sed fructifero nimis instruantur eloquio. Quapropter desideranter introite mysteria Domini, ut sequentibus iter indicare possitis: quia magnae verecundiae pondus est habere quod legas, et ignorare quod doceas.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below