monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Institutiones, 1, 32, 2
Ipsos autem rusticos qui ad vestrum monasterium pertinent, bonis moribus erudite, quos adiectarum pensionum pondere non gravetis; scriptum est enim: Iugum meum suave est, et onus meum leve. Illud vero quod familiare rusticis comprobatur, furta nesciant, lucos colere prorsus ignorent, vivant innoxio proposito et simplicitate felici.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below