monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Institutiones, 1, 30, 7
Diomedem quoque et Theoctistum aliqua de tali arte conscripsisse comperimus; qui si inventi fuerint, vos quoque eorum deflorata colligite. Forte et alios invenire possitis, per quos notitia vestra potius instruatur. Isti tamen qui memorati sunt, si assiduo studio relegantur, omnem vobis caliginem ignorationis abscindunt; ut quod hactenus ignoratum est, habeatur ex maxima parte notissimum.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below