monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Institutiones, 1, 29, 6
Qui tamen de libero arbitrio a beato Prospero iure culpatus est. Unde monemus ut in rebus talibus excedentem sub cautela legere debeatis. Cuius dicta Victor Martyritanus Afer episcopus ita (Domino iuvante) purgavit, et quae minus erant addidit, ut ei rerum istarum palma merito conferatur. Quem inter alios de Africae partibus cito nobis credimus esse dirigendum. Caetera vero genera monachorum vehementer accusat. Sed vos, charissimi fratres (Deo iuvante), eas partes eligite, quas salubriter cognoscitur ille laudasse.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below