monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Institutiones, 1, 28, 7
Multi iterum Patres nostri talibus litteris eruditi, et in lege Domini permanentes, ad veram sapientiam pervenerunt, sicut beatus Augustinus in libro de Doctrina Christiana meminit, dicens: Non aspicimus quanto auro et argento et veste suffarcinatus exierit de Aegypto Cyprianus, et doctor suavissimus, et martyr beatissimus; quanto Lactantius, quanto Victorinus, Optatus, Hilarius; nos addimus Ambrosium, ipsumque Augustinum, atque Hieronymum, multosque alios innumerabiles Graecos. Hoc etiam ipse fidelissimus Dei famulus Moyses fecit; de quo scriptum est, quod eruditus fuerit omni sapientia Aegyptiorum. Quos nos imitantes, cautissime quidem ac incunctanter utrasque doctrinas, si possumus, legere festinemus. Quis enim audeat habere dubium, ubi virorum talium multiplex praecedit exemplum?

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below