monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Institutiones, 1, 24, 3
Nam licet textus planissimus esse videatur, et historica relatione reluceat, modo tamen aut iustitiam persuadet, aut impietatem redarguit: aut tolerantiam praedicat, aut vitia mobilitatis accusat; aut superbiam damnat, aut bona humilitatis exaltat; aut impacatos reprimit, aut charitate plenissimos consolatur; aut aliquid tale commemorat, quod ad probos mores incitet, et a nefariis cogitationibus respectu pietatis abducat.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below